- AMNESTIA
- AMNESTIAGraec. Α᾿μνηςτία, item ἀμνησικακία, Lex erat oblivionis, apud Athenienses, quâ cavebatur, Μὴ μνησικακεῖν, μήτε ἄδικον μήτε δίκαιον λέγειν. ne quis iniurias bellô saeviente illatas meminerit, aut vindicarer; Sed omnes placide viverent, ἔκοντες ἕκαςτοι ἃὤχουσι. Hâc nihil ad firmandam Pacem bellique intestini restinguenda incendia salutarius invenêre Auctor eius Thrasybulus fuit, cuius praeclarum hoc quoque, ut ait Corn. Nepos in vita eius, c. 3. quod reconciliatâ pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit: nequis anteactar um rerum accusaretur: neve multaretur: eamque ilh legem oblivionis vocarunt, neque vero banc tantum ferendam cur avit, sed etiam ut valeret, effecit. Nam cum quidam ex iis, qui simul eum eo in exilio fuerant, caedem facere corum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat, publice prohibuit. Factum id autem, post expulsos triginta Tyrannos et libertatem Patriae reddiram. Fuitque haec lex ab omni multitudine, et singulatim a Iudicibus ac Senatu sollemnibus iuramentis, con firnata, quorum formuae apud andocidem Orat. de Mysteriis hae: Iurabant omnes, Οὐ μνησικακήσω τῶ πολιτῶν οὐδενὶ, πλὴν τῶ τρίακοντα καὶ τῶ Ε῞νδεκα, οὐδὲ τούτων, οἵ ἄν ἐθέλοι ἐυθύναςτ διδόναι τῆς ἀρχῆς ἧν ἦρξεν. Senatores, Οὐ δέξομαι ἔνδειξιν, οὐδὲ ἀπαγωγὴν ἕνεκα τῶ πρότερον γεγρυη μὲνων, πλὴν τῶ φευγόντων. Iudices, Οὐ μνησικακήσω, οὔδε ἄλλο πείτομαι Ψηφυοῦμαι δὲ κατὰ τοὺς κειμένους νόμους. Atque ad eam corroborandam mox rogata ab Archno et admisla lex haec. Si quis in ius vocat adversus hoc ius iur andum reus exceptione utitor: eaque de er Archontes primum iudicia reddunto: prior, qui exceptione utitur dicito: qui causaceciderit, epobelia multator, apud Isocr. et Infra Heliea, it. Quingenti. Atheniensium postea Exemplum, Caesare interfectô, Senatus Cicerone suadente imitari tentaverat: quod et de Claudio legimus apud Orosium l. 7. c. 6. deque Aureliano spud Vopiscum c. 39. et Aur. Victorem c. 35. Vide et de Romanis, in X. Virorum Historia: de Caesare, idem Aeduis suadente, apud eum Commentar. Bell. Gall. l. 7. c. 34 de Cicerone iterum apud Velleium Paterc. 1. 2. c. 58. adde Tacit. Histor. l. 4. c. 44. Venuste describit eam Claudian. in Ruffin. 1. 2. v. 125.Mens eadem eunctis, animique recentia ponuntVulnera, non odit victus, victorve superbit.Et quamvis praesens tumor et civilia nuperClassica, bellatrixque etiam nunc ira caleret:In ducis eximium conspiravêre favorem.Aequitatem legis innuit Cicer. de Orat. l. 2. ut enim meritorum, inquiens, memoria sempiterna, ita iniuriarum bravissima esse debet, quo amicitia immortalis sit, inimicitia mortalis. Hinc et apud eundem, Themistocles, artem memoriae prositenti, dixit: Gratius illum sibi facturum, si se oblivisci quae vellet, quam si meminisse, doceret. Vide quoque Valer. Max. l. 4. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.